ea quae realiter nobis coniuncta sunt, nobis displiceant, et ab affectu
maxime discordent. Sed amor ad rerum unionem inducit, quantum possibile est;
et ideo amor divinus facit hominem, secundum quod possibile est, non sua vita,
sed Dei, vivere, sicut Apostolus dicit Gal. 11, 20: «Vivo ego, iam non ego, vivit
vero in me Christus».
Ad secundum dicendum, quod quamvis unicuique sit amabile quod sibi est
bonum, non tamen oportet quod propter hoc sicut propter finem ametur, quia
est sibi bonum; cum etiam amicitia non retorqueat ad seipsum bonum quod ad
alterum optat: diligimus enim amicos, etiam si nihil nobis debeat inde fieri.
Ad tertium dicendum, quod amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus
quae sunt ad seipsum, non sicut ex causa finali, sed sicut ex eo quod
est prius in via generationis. Quia sicut quilibet sibi prius est notus quam alter,
et quam Deus; ita etiam dilectio quam quisque habet ad seipsum, est prior ea
dilectione quam habet ad alterum, in via generationis.
Ad quartum dicendum, quod opera nostra, proprie loquendo, non proportionantur
affectioni qua Deum in seipso diligimus, quia ex nostris operibus nihil ei
accrescit vel accrescere potest. Sed si esset possibile quod ex nostris operibus
aliquid ei accresceret, habens caritatem multo plura faceret propter beatitudinem
ei conservandam quam propter eam sibi adipiscendam.
Ad quintum dicendum, quod Deus ubique aequaliter diligitur; tamen divinum
bonum in isto esse, non est tantum amabile sicut ipsum esse in Deo: quia non
aeque perfecte in omnibus est.
ARTICULUS 4
Utrum in dilectione Dei possit haberi respectus
ad aliquam mercedem
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non possit in dilectione Dei haberi respectus ad aliquam mercedem.
Quia Ioan. 10, mercenarius vituperatur. Sed mercenarius dicitur qui mercedem
quaerit. Ergo dilectio Dei ex caritate non admittit respectum mercedis.
2. Praeterea, Augustinus dicit: «Deo licet sine praemio serviri non possit,
tamen sine intuitu praemii serviendum est». Sed praemium nihil aliud est quam
merces laboris. Ergo sine respectu mercedis Deo serviendum est.
3. Praeterea, amicitia civilis quamvis habeat multas dilectiones et utilitates,
tamen ad eas non respicit, sed supra honestum fundatur. Sed amicitia caritatis
magis est honesta quam amicitia civilis. Ergo nec ipsa ad aliquam utilitatem
respicit.
|
|