Guido Faba: Ars dictaminis

329


LXV.
Quot modis nomen proprium in epistola taceatur.
Proprium nomen quatuor de causis in salutatione tacetur.
Primo cum non persone, ut supra diximus, scribitur, sed potius
dignitati. Secundo quando proprium nomen ignoratur.
Tertio quando scribitur duobus equalibus, ne pro prima positione
nominis posterior indignetur; et in his casibus dignitas
vel officium nominis supplet defectum. Quarto nomen tacetur
propter confusionem vitandam, ut cum scribitur populo
vel societati, aut alicui multitudini.
LXVI.
De sublimibus personis.
Item, ut appropriare scias cuilibet quod suum est, nota
quod papa et imperator debent dici superillustres; in clero,
primates et patriarche illustres vocantur; episcopi dicuntur
clarissimi: metropolitani quoque vel archiepiscopi spectabiles
nuncupantur. In laicis vero illustres sunt reges provinciarum,
prefectus urbis, presides, conscripti patres et alme urbis senatores;
spectabiles autem dicuntur duces, comites et marchiones:
clarissimi vero sunt barones et valvassores et consules
civitatum.
LXVII.
Circa que religio, pietas et quedam alias habeantur.
Item sciendum est quod religio in Dei cultu, pietas
erga patrem et consanguineos, officium erga consortes
eiusdem nature, obsequium erga patronos, famulatus dominis,
obedientia prelatis et reverentia maioribus debetur. Item nota
quod omnis orator ista debet considerare: ordinem construendi,

Torna all'inizio