Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1950


MACRA fluvius est in initio Appennini fluens inter Ligurum
montes et demum penes Lunam civitatem defluit in
Tyrrhenum.
MAGESTON fluvius est Asye in Erandaco seu Lyco flumine
susceptus iuxta Miletopolim.
MAGRADA Cantabrorum fluvius est una cum Sauso Tritinobelluntem
cingens et Decium.
MALVA fluvius est Affrice dividens Mauritaniam Scythicensem
a Tingitana.
MANDRAGEUS Scytharum fluvius apud Sagos populos.
MANDRUS fluvius Yndie est inter Aremandros atque
Ianeos.
MANAN fluvius est Peuculis et Lyphorte oppidis
propinquus.
MARGUS fluvius est per Seleuciam currens, que prius Alexandria
dicebatur, ab Alexandro contra Parthiam condita; sed
a barbaris diruta et ab Antiocho Seleuci filio restaurata.
Hunc aliqui apud Dalmatas esse dicunt.
MARSYA fluvius est. Hic oritur haud longe a fontibus Meandri,
et currens Apameam dividit et inde Tyboron in radice
montis Signie sitam circuit. Deinde Meandro mixtus Ycareum
mare petit in quo una funduntur ambo in litore Mycaleo:
et hoc secundum quosdam qui volunt hunc illum esse
Marsyam de quo fabula vetus extat, qui cum Apolline tibiis
certavit superatusque atque pelle nudatus in fluvium sui nominis
conversus est. Alii vero dicunt Marsyam fluvium in
vertice montis supra Celenem civitatem irrigare et eam exiens
Lycum vocari eumque Lycum in Irim mergi. Seu binomius
sit Meander, seu hic Marsya seu Marsus alius sit a Marsya,
quod non credo, diversitatis causam nec intelligo nec
adverto.
MATHIS Dyrrhachii fluvius non longe a Lisso.
MATRONA fluvius est Gallos a Belgis dividens.
MAZITIS fluvius est ex Caucaso monte cadens citra flumen
Sideri, propinquus Hyrcano mari.
MEANDER fluvius in monte Alocrene e lacu oritur et adeo
descendens sinuosis circumagitur flexibus ut non nunquam in

Torna all'inizio