5.  Fili mi, noli . In Proverbiis ita habetur:  Disciplinam  
 Domini, fili mi, ne abjicias, neque deficias  
 cum ab eo corriperis; quem enim diligit Dominus corripit,  
 et quasi Pater in filio complacet sibi . 
6.  Fructum pacatissimum . Ordo: Fructum pacatissimum 
justitiae, id est, quem justitia promeretur. 
7.  Pedibus vestris . Pedes vocat cogitationes, quae 
tunc recte gradiuntur, cum bene credunt; tunc claudicant,  
cum errant. 
8.  Scitote . Ostensio quam fuerit Esau profanus,  
id est a conventu fidelium alienus. 
9.  Non   enim   accessistis . Quando lex data est Judaeis, 
apparuit ignis tractabilis, id est, palpabilis, et  
accessibilis, in quo loquebatur Deus, et caetera terribilia  
quae sequuntur. Non ita, inquit, in novae legis  
latione factum est, omnia enim suaviter et dulciter  
indicantur vobis. 
10.  Sed accessistis , id est, ad altitudinem, in qua  
vel de qua videtur Deus. Sion enim  speculatio 
  |  
  |