Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 26


Par erit his si sit verbum pincerna probatum,
emptitat ut doceat servos pugnare lanista
quos gladiatores seve divendat harene.
Ipsa ministerium non hoc exerceat uxor,
scurrarique potest et pangere femina versus
sed scurram esse viri vitium est, laus esse poetam .
Non opus est vernam esse - hoc est quem serva creavit
forsitan et scevam leve cui prevalet actus:
raro verna proba est, proba raro sceva reperta est.
Talia sunt igitur pensanda vocabula nobis
acriter, articulos in quot descendere possint
inque quot ascendant doctissimus imperet usus !
Asseclam noli aut collegam dicere parvam,
parvam convivam vix dicere sed tamen ausim.
Multa huiuscemodi velut a fugio venio que
- perfuga dic utrum gravius ne an transfuga peccet
promptius expedies quid convena et advena distent
et velut a colo cedo que, ut agricola atque homicida
- hec opera haud dubie fuerint plerunque viromm -.
Non opus a gigno sunt nomina, ut omnigene di,
verbigenam Christum veluti genitum <e> patre verbo



245




250




255




260


Torna all'inizio