Salimbene de Adam: Cronica

Pag 570


ecclesie, que est Sancti Georgii (e regione autem erat ecclesia
Sancti Romani). Et erant ibi omnes religiosi et omne vulgus a
parvo usque ad ma
ximum; sperabant enim audire magnalia Dei.
Eram etiam ego iuxta archiepiscopum, et Bonusdies Iudeus, qui
erat michi familiaris, iuxta me sedebat volens et ipse audire. Stans
ergo legatus in porta domus Domini cepit alta voce dicere verba
sua, et breviter predicavit, quia cessanda sunt verba et subticenda,
quando operanda sunt illa pro quibus verba dicuntur. Divulgavit
autem quomodo factus erat legatus a domino papa contra Icilinum
de Romano, et quod volebat crucesignare exercitum ad recuperandam
civitatem Paduanam, ut Paduanos expulsos ad civitatem
suam reduceret; et quicumque vellet esse de suo exercitu in illa
expeditione, haberet indulgentiam et remissionem et absolutionem
omnium peccatorum. «Et nullus dicat: 'Impossibile est quod
possimus contra diabolicum hominem dimicare, quem etiam demones
timent', quia non erit hoc impossibile apud Deum, qui
pugnabit pro nobis». Hinc Iudas Machabeus legitur suis dixisse,
quando cum hostibus congredi voluit, I Macha. III: Facile est
concludi multos in manus paucorum, et non est differentia in conspectu
Dei celi liberare in multis aut in paucis, quia non in multitudine
exercitus victoria belli, sed de celo est fortitudo. Et addidit
legatus: «Dico vobis ad honorem et laudem omnipotentis
Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius nec non et beati
Antonii, cuius corpus Padue venerationi habetur, quod, si non
haberem in exercitu meo nisi orphanos, pupillos et viduas et
ceteras personas ab Icilino afflictas, spero de illo membro diaboli
et iniquitatis filio habere victoriam. Iam enim clamor malitie
eius ascendit in celum, et ideo de celo dimicabitur contra eum.
Dicit enim Scriptura divina, Eccli. XXXV: Non accipiet Dominus
personam in pauperem et precationem lesi exaudiet. Non despiciet
preces pupulli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne
lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem
eas? A maxilla enim ascendunt usque ad celum, et Dominus
exauditor <non> delectabitur in illis. Oratio humiliantis se nubes
penetrabit, et Dominus non elongabit, sed iudicabit iustum et faciet
iuditium, et fortissimus non habebit in illis patientiam, quousque

Torna all'inizio