: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 119


permissum fuisset. Qui nos per uos insensatos probare quasi
aurum in fornace desiderat, ut et nos post huius cursum uitae
uitam eternam habemus, et uos eternae mortis inextinguibili
igni mittemini. Vnde amplius inquit: Oportet hanc rem es-
se: ut qui probandi sunt probentur; et Dominus inquit popu-
lo suo: Virgam furoris mei Assur: ipse uero non intellexerat.
Audientes autem iniqui eius ministri Gothi talia se-
ruum Dei predicantem, cum furore et insania insu[per] et
cum regis nutu eum arripuerunt, atque ad eius intersitum fo-
ueam in circuli modumintercisam illico parauerunt, in qua
Dei famulum posuerunt. Vnde nec pedem, nec aliquid
membrum extra mittere auderet, quin illico fractum uel ab-
scisum foret. Tali uero in ergastolo Dei episcopo posito, re-
pente niuis globus a cardine celi usque ad ora circum litora
foueae, in qua Dei seruus tenebatur, consistit, ob quem infi-
deles regis ministri sanctum Dei uidere nequibant, sed audire
eum cum angelis loquentem ualebant. Qui huiusmodi ora-
tionem ad Deum fudit: «Deus, eternorum bonorum conditor,
et omnium inuisibilium et uisibilium benigne dispositor, qui
tuo me sancto iuuamine, non meo immo tuo bene merito per

Torna all'inizio