Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 473

Tomus I


diligenter, super eo vero, quod in literis continetur
de facto Castrorum Episcopatus Aquensis,
quae munita dicis per N. electum Episcopatus
ipsius; ecce quod per P. de Cyra fidelem
nostrum intimasse tibi recolimus, nostrae beneplacitum
voluntatis. Et quia per te certificari
volumus, qui fuerunt illi nuncii, de quorum
voluntate et licentia electus ipse Episcopatum
Aquensem dicitur intravisse; fidelitati tuae
praecipimus, et mandamus, quatenus de praedictis
nunciis, per quos praedicta sunt acta,
tuis literis nostram quam citius poteris, instruas
Majestatem.
Cap. LV.
Rescribit Capitaneo, et redarguit eum de simplicitate,
quia detinuit quendam vocatum ad
Curiam.
Literas tuas, nuper nostrae Majestati transmissas,
benigne recepimus, et ipsarum
tenore diligenter attento, super eo quod
R. de etc. fidelem nostrum, tam pro custodia
Castri clausi, quam pro montanis Aretinis defendendis,
ad nostram Curiam accersitum detinuisse
te dicis, quod in detentione ipsius te
simpliciter gesseris, simplicitatem tuam duximus
arguendam; fidelitati tuae mandantes, quatenus
postpositis omnibus, dictum R. debeas ad
nostram Curiam destinare.

Torna all'inizio