Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 650


duce super exercitu domino constituto, pervenerunt Tharsum Cilicie civitatem. Ubi imperatoris carnem
condiderunt. Deinde Levoni de Montanis obviantes ab eo magnifice recepti et cum triumpho
magno ad civitatem Mamistiam sunt deducti, ubi fluvius defluit, qui Geon ab incollis appellatur; cuius
fons aut pocius scaturigo XL dumtaxate tanta per singulos annos repletur piscium multitudine, quod
ea die religiosi sufficienter reficiantur Armeni, pisces ulterius in XL non conmessuri. Ubi cum dux
infirmaretur, visitavit eum karolicos Arminiensis. Quo proinde Antiochiam navigio perveniente,
Christianus exercitus per Portellam, ubi Darius dicitur esse sepultus, et thesaurus Alexandri absconsus,
deinde per quandam porte stricturam pervenit ad castrum quod Guasconum ab incolis nominatur; quod
cum a Saladino detineretur, Christianus exercitus a sagittariis impeditus est; demum patriarcha et
populus Antiochenus ducem et exercitum cum triumpho Antiochiam deduxerunt, et carnem imperatoris
honorifice seppelierunt. Ubi de consilio principis et patriarche moram fecit, quousque marchionem de
Monte-ferato ad se vocaret, qui tunc in Anchonensi erat obsidione; qua vocatione, baronum
comunicato consilio, Antiochiam se festinus adivit. In cuius absentia cum pedites exercitus Anchonensis
a nullo refrenarentur, in festo sancti Iacobi vagantium plusquam octo Saracenorum impetu
occiduntur; marchio vero transiens per Tyrum comitem Henricum de Campania tunc applicantem
maximo suscepit honore; qui ad exercitum veniens dux est ab omnibus approbatus; transiens marchio
per Tripolim viduas, orphanos et nobiles auro et argento suffocavit egenos; deinde applicuit ad
portum Sancti Symeonis, qui quoque Soldinus ab incolis appellatur. Iuxta quem est montanea
Nigra, quam multitudo inhabitat heremitarum diversis linguis et moribus Deum laudantium. Unde
patriarcha, principe et duce magno cum triumpho receptus, ad civitatem usque deductus, ingressus est.
Cui se et exercitum dux omnino conmisit, ei ut paternis asseverans se obedire velle preceptis.
Audiens Saladinus hec missit exercitum sub Rachahadino fratre et Mrahalino filio militantem,
ut districtum occuparet Buriti. Quod dux et marchio percipientes, cum ab Antiochia usque Tripolim
pervenissent, a Saracenis Et audocras et aliis multipliciter infestari, a Trapoly Tyrum navigio
pervenerunt, ubi ossa imperatoris arche tumulo conmendarunt. Et in Septembrio mense in campo
Achonis Theothonici castrametati sunt; tuncque archiepiscopus Cantuariensis applicuit; deinde Christiani
castra exeuntes dimicare exposuerunt, et Saladinum more Lombardorum vexillum in carocia deducentem
usque Saphoream et Recortanam, ubi Achonis fluvius oritur, insecuti sunt, cum de loco ad
eorum insecutionem castra mutaverit; postmodum ad campum illesi reversi sunt. Adveniente Novembrio
mense valida fames Christianos invasit, ut carnes equinas carissimis emptas comerciis artarentur.
Sicque per totam yemem fame, frigore, gladio macerantur. Tuncque Ysabella condam regis
Aymerici filia, regni hereditatem, sorore defuncta, iure successorio petens, a Sighifredo Turonensi,
cui nupsit, episcoporum sentencia separata est; quam barones marchioni matrimonio copulantes, eum
in regem et dominum elegerunt. Hic igitur, ut largus et magnanimus, et galeas in mari tenuit et
exercitum frumento de ordeo refociliavit; adveniente XL navibus conmerciis applicantibus,
modius una die a centum bisanciis ad octo descendit, et in contiguo declinavit usque ad annum.

CLXX. De Phylipo comite Flandie et de rege Francorum et duce
Burgondie et comite de Niverte et comite de Baro et aliis gestis.


Anno Domini MCXCI. Phylipus comes Flandie et postea rex Francorum et dux Burgundie,
comes de Nivers et comes de Baro venerunt. Rex igitur ante turrim Maledictam castra regalia fixit
et palacium lapideum fabricavit et Malivicinum rationabiliter appellatum, ut Maledictatum turris
mala vicinitate palacii lapidum ictibus verum sui nominis sortiretur effectum. Mangana erigi, gattos
et eletas apparari et propter ignem agrestem lamineis plumbeis operiri. Comitte vero Flandiarum

Torna all'inizio