omnia et singula sua negotia pertractanda, dicens: esto  
mundualdus huic; et capiens eam per manum destram,  
de volumtate ipsius mulieris, sub eius mundio et potestate  
misit et tradidit, una cum mundio et frea et  
anagriph, et omni iure et rebus ad eam et mundium  
pertinentibus. Actum loco tali et cetera. 
DE DISMUNDIATIONE ET TRADITIONE MULIERIS TAM 
VIRO QUAM ALTERI PERSONE. 
Talis mundualdus legiptimus vel dativus, sive datus  
tali mulieri per talem iudicem, ut constat per publicum  
instrumentum factum manu talis notarii, quod vidi et  
legi, ut legiptimus talis mulieris, filie quondam I.  
fratris vel filii sui, adprendens illam per manum destram,  
de volumtate ipsius mulieris, dedit et tradidit  
eam tali in uxorem; vel dedit et tradidit eam in manus  
talis, et sub eius mundio et potestate, una cum mundio  
et frea, anagriph, et omni iure et rebus ad eam et  
mundium pertinentibus, et promisit eidem se esse ita  
mundualdum, et ab omni persona ita defendere et expedire,  
et conservare eam exinde indempnem, et non  
contra hec datum vel factum habere nec facere in futurum;  
alioquin: promisit ei dare tot libras pro pena, et  
dampna et expensas resarcire, et post hec ex pacto  
firma tenere, sub ypotheca et obligatione rerum suarum;  
pro qua mundii traditione et concessione, et hiis  
omnibus, recepit, ut confessus est, nomine meriti, ab  
ipso I. soldos .XL. pisanos si reciperet; sive non reciperet  
meritum dicas: omni merito et launachil, et omni  
leg(um) auxilio et exceptioni ren(umptians) speciali et  
generali. 
DE LOCATIONE TERRARUM NOMINE FICTI. 
Martinus filius I. locavit et dedit et concessit tali,  
nomine ficti, unam petiam terre cum casa positam loco  
tali, vel omnes terras et podere quas et quod habet in  
tali loco, in termino, et promisit eidem predicta non  
tollere nec contendere, non molestare, non super inponere, 
  |  
  |