Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 236


pro eo quod nondum est Achillis anime satisfactum in templo Appollinis
interfecti. Immolandum est ergo diis ipsis de ea per quam
mortem subiit, que usque nunc remansit inulta.
Pirrus igitur diligenter exquirit quidnam de Polixena sit factum,
que de Achillis nece fuit causa penitus inpulsiua, cum constet eam
non esse mortuam neque captam. Hanc omnes uiuere communiter
asserunt. Et proinde Agamenon scrutatur Anthenorem. Quod
cum ipse negauerit, contra eum de uita Pollixene et ubi sit vehementer
impingit. Anthenor autem uidens se in tantum ab Agamenone
et aliis Grecorum regibus pregrauari, tanquam iniquitatis filius,
uolens omnes proditiones suas finaliter percomplere, in tantum per
dies plures cure adhibuit et laboris quod demum agnouit Polixenam
in profundo camere cuiusdam ueteris turris occulte latere. Ad quam
accedens Anthenor a predicta turri per brachia eam uiolenter abstraxit,
quam incontinenti captam Agamenoni presentauit. Sed
Agamenon eam statim Pirro transmisit.
Qui Pirrus statim in sepulchro sui patris eam mandauit occidi.
Dum igitur Polixena duceretur ad uictimam, concurrunt reges,
concurrit et uulgus, et in tanta perdenda pulchritudinis forma sue
absque ab ea commissi causa criminis, omnes dolent communiter et
pie compaciuntur eidem. A manibus ergo Pirri ualde uelociter
ipsam liberassent, nisi iuxta dictum Calca<n>tis omnium interesset
ad propria posse redire, qua uiuente redeundi facultas libera non
poterat eis patere. Pollixena autem ante Achillis tumulum constituta
de morte Achillis uerbis humilibus se plurimum excusauit;
ymo de morte eius dixit se nimium doluisse, et quod reges et principes
Grecorum virginem innocentem contra iusticiam patiuntur
sine culpa perire_ non quod mortem abhorreat, cum uita eius esset
satis durior morte sua ut tante nobilitatis uirgo sue virginitatis
claustra illicite disrumpi permitteret et sui pudoris integram puritatem
pateretur per manus minus se nobilium deturpari et specialiter
ab eis qui hostili animo regem patrem suum et inclitos fratres suos
crudeliter peremerunt. Quare dixit melius sibi succedere in patria
sua mori quam per exilium in paupertatis angustiis uitam ducens
anxiose abire per prouincias alienas. "Veniat igitur mors, " quam
se dixit gratanter admittere, dum est uirgo, et uirginitatem suam
diis omnibus et ipsi morti grata uoluntate libare.
Ad hec dum tacuit Polixena, statim Pirrus in gladio coram sui

Torna all'inizio