Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 464


ad posteros, oportet eam transferre in filios, quia secundum
lineam consanguinitatis filii parentibus maxime
sunt coniuncti: oportet autem talem dignitatem magis
transferre ad masculos quam ad foeminas, quia masculus
est foemina ratione praestantior, corde animosior, passionum
minus insecutor. Inter masculos autem oportet talem
dignitatem tribuere magis primogenito quam aliis: quia
(ut ait Philosophus in Politiis) decet iuniores senioribus
obedire. Immo quia patres plus communiter primogenitos
diligunt; ut magis sit curae regi de bono regni, expedit
statuere regnum succedere primogenito: ut pater ampliori
solicitudine curet de bono regni, sciens ipsum pervenire
ad filium plus dilectum. Et si ei datur quod contingit
aliquando magis diligere minores. Talibus obiectionibus
de facili respondetur: quia facta humana et gesta
particularia omnino sub recta regula, et sub certa narratione
non cadunt: sufficit ergo in talibus pertransire probabiliter,
et leges statuere quae ut in pluribus continent
veritatem. Quod vero superius tangebatur, videlicet quod
ire per haereditatem, dignitatem regiam, est exponere
fortunae, eo quod ignoretur qualis regius filius sit futurus.
Dici debet quod vix sunt aliqua gesta humana, quae ex
aliqua parte non exponantur periculis. Illa tamen magis
cavenda sunt, quae pluribus periculis exponuntur. Videmus
autem per experientiam plura mala oriri in civitatibus
et regnis, ubi non est dominus aliquis naturalis: nam
contingit ea aliquando diu carere gubernatore, et cum
gubernatorem habent ut plurimum tyrannizant: plura
enim huiusmodi mala in talibus regiminibus vidimus,
quae enumerare per singula longum esset. Dicere ergo
possumus quod expedit regno, filium succedere in regimine
patris: et si aliquis defectus esse: in filio regio, ad
quem deberet regia cura pervenire, suppleri poterit per
sapientes et bonos, quos tanquam manus et oculos debet
sibi rex in societatem coniungere: valde tamen reprehensibiles

Torna all'inizio