Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 407


perversa, et benefaciendo desistas. Et dixit: non invideat
quis malo cum bene sibi succedit, quia stabilis non
est, nec erit boni finis. Et dixit: fac filios tuos a pueritia discere,
priusquam procedant multum et extrahantur a malicia, et peccabis
in eis. Et dixit: sint desideria vestra levata ad Deum,
orantes cum mundis voluntatibus, et sic vos exaudiet et respondebit
vobis et auxiliabitur quocumque ibitis, et liberabit vos a
laqueis diurnis, et humiliabat capita inimicorum vestrorum
sub pedibus vestris. Et dixit: quando incipietis ieiunare, mundificetis
animas vestras ab omni sordicie ieiunando puris cordibus
et exclusis a pravis cogitationibus, quia Deus reputat immundas
maculatas voluntates; et sicut abstinetis ieiunando a cibis, ita a
peccatis abstineatis; non enim satisfit Deo abstinendo a cibis
solum, sed a viciis et peccatis omnibus; in quo enim satisfacit
ieiunium, cum opera fuerint inhonesta et voluntates immunde?
Et dixit: visitetis in vestro ieiunio domos Dei, insistentes orationibus
et clamoribus, non servientes Deo propter pompam, sed
cum mansuetudine et humilitate; et cum festa celebratis existentes
ylares in domibus vestris cum familia, recordemini pauperum
largientes eis helemosina et beneficia. Et dixit: confortetis
angustios et tristes, redimatis captivos, curetis infirmos, induatis
nudos, cibetis famelicos, sicientes potetis, recipiatis peregrinos,
satisfaciatis creditoribus, tueamini iniuriam pacientes. Et dixit:
non addatis afflictis afflictionem, immo confortetis et iuvetis eos
placidis verbis et ornatis operibus, et si sint homines qui dampnificaverint
vos, parcatis eis, sufficiendo vobis quod paciuntur

Torna all'inizio