presens consilium sit suspectum et eius mora, oportet me ad regem  
Priamum accedere et ficticie sibi dicere ut negocium nostrum uere  
in suo esse sit latens, quod uobiscum tractauerim de habenda a  
uobis certitudine quantitatis quam ab ipso rege et eius ciuibus intenditis  
habere. " Et sic mutuo inter se data licencia, Anthenor  
ad regem Priamum accessit.  
[Incipit liber xxxus de captione et destructione Troie et  
morte regis Priami, Heccube, eius uxoris, et Polixene, eius filie. ] 
Vlixe igitur et Dyomede ad eorum castra reuersis, Anthenor dixit  
regi Priamo vt mandaret omnes ciues ad colloquium conuenire.  
Quibus conuenientibus, Anthenor in serie sui sermonis significat eis  
tractatum esse cum Grecis quod pro pace firme tenenda cum eis  
dentur eis xx milia marcarum auri et totidem de argento et [h]onera  
c milia de frumento. Propter quod ordinatum fuit inter eos quod  
infra certorum dierum spacium predicte quantitates deberent colligi  
et haberi. Quibus habitis in assignacione eorum, de firmitate  
pacis a Grecis inuiolabiliter obseruanda securitatis cautele firmiter  
exponentur.  
Donec autem dabatur opera per Troyanos ad quantitates ipsas  
studiose colligendas, Anthenor ad sacerdotem Thoantem, Palladii  
custodem, sub noctis taciturnitate se contulit, maximam quantitatem  
auri in magno pondere secum ferens. Quam obtulit sacerdoti  
Thoanti, et ambobus existentibus in secreto, ei dixit Anthenor:  
"Ecce quantitatis auri tam maxima, qua dum uixeris tu et  
heredes tui poteritis semper diuiciis habundare. Accipe tibi eam  
et da michi Palladium quod custodis, ut illud michi liceat asportare;  
a nemine enim sciri poterit quod a nobis duobus solummodo committetur.  
Sane sicut tu intendis uitare Troyanorum infamiam,  
sic et ego, prius etenim mallem mori quam a Troyanis contra 
  |  
  |