Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1138


dilectionis, et fidei ex passione surgentis; tertio modo per poenae similitudinem.
Primi autem duo modi non possunt esse in purgatorio, quia non sunt in
statu recipiendi sacramentum, neque in statu merendi: unde oportet, si passio a
veniali eos liberet, quod conformentur Christo passo per poenae passionem.
Ad tertium dicendum, quod quidquid erat in eis curabile per alium, totum curavit;
sed poena purgans non erat eis per alium totaliter remissibilis, ut dictum est.
Ad ea quae obiiciuntur in oppositum, patet solutio ex dictis.

Torna all'inizio