Pandere res gestas cum sit tibi, Musa, potestas,  
pluribus ignotum notificato iocum.   
Nota placet multis, incognita fabula nullis;  
dic: cur ergo taces, cum recitando places?   
Notificata nitet, non agnita fabula vilet,  
dic igitur nobis facta iocosa Iovis.   
Iuppiter ad ludum matres clamavit in unum;  
ut plebs convenit, talia verba dedit:   
'si quaevis matrum meliorem det mihi natum,  
sit pincerna deum, mundus adoret eum.'  
Cum Iove di ludunt; matres sua pignora ducunt:   
quaeque cupit proli posse placere Iovi.   
Mendas occultant, in pulchrum turpia mutant,  
pignora dumque colunt, posse placere volunt.   
Ut facies vertant, matres medicamine certant;  
cui bona forma fuit, se magis ante tulit.   
Ornant infantes: timor et spes urguet amantes;  
sperant atque timent, dum Iovis ora vident.   
Turpis adornatur, formosior ut videatur;  
dona Iovis sperat, qui speciosus erat.   
Ad Iovias voces ducunt animalia proles,  
nullum dando sonum stant Iovis ante thronum.   
Plebe fuit muta sic simia voce locuta:   
'huic promissa dabis, rex bone, si qua sapis;'  
et tetigit prolem: 'huic debes' inquit 'honorem:   
iuro tibi decies, te decet haec species.   
Si qua valet matrum natum vocitare beatum  
per formale decus, praevalet iste meus.' 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
 
  |