Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 596


principium lucis; ita creatura a Verbo etiam principium lucis sumit postquam
prius non fuerat. Cognoscitur etiam prout est in natura propria existens; et talis
cognitio dicitur vespertina propter hoc quod sicut vespere est terminus lucis, et
tendit in noctem; ita et creatura in se subsistens, est terminus operationis verbi,
quasi facta per Verbum, et de se in tenebras defectus tendens, nisi Verbo portaretur.
Nihilominus haec cognitio dies dicitur; quia sicut in comparatione ad
cognitionem Verbi tenebrosa est, ita est lux in comparatione ad ignorantiam,
quae omnino tenebra est; sicut vita iustorum praesens, caliginosa dicitur
respectu futurae gloriae, quae tamen lux est in comparatione ad vitam peccatorum:
et sic attenditur quaedam circulatio inter mane et vespere, secundum quod
Angelus seipsum cognoscens in propria natura, hanc cognitionem retulit ad
Verbum sicut ad finem, in quo sequentis operis cognitionem sumpsit in principio:
et sic huiusmodi mane est finis diei praecedentis, et principium sequentis.
Et haec quidem expositio subtilis et congrua est, dummodo lux et dies proprie
in spiritualibus dicantur, et non metaphorice, ut Augustinus vult super Genes.
Ad lit.; aliter enim esset expositio mystica, et non litteralis.
Sed quia a pluribus negatur, ideo sustinentes cum Augustino quod omnia sunt
simul creata et in species distincta, possumus dicere, quod dies accipiuntur
secundum illustrationem lucis corporalis; ita tamen quod ordo dierum attendatur
secundum ordinem eorum et distinctionem, in quae lux corporalis refulget:
sicut enim omnium creaturarum naturalium cognitionem Angeli acceperunt, ita
etiam lux in omnia corporalia se diffundit, ut Dionysius dicit,
diversimode in diversis recepta, secundum diversitatem recipientium: et ideo
sicut Augustinus distinguit sex dies secundum praesentationem lucis spiritualis,
quae primo die facta dicitur, sex rerum generibus; ita secundum praesentationem
lucis corporalis sex rerum generibus possunt eodem modo sex dies distingui
sine distinctione temporis. Et quia periodus unicuique rei corporali secundum
influentiam lucis praefigitur quasi inter duos terminos, cum quaelibet virtus
corporalis finita sit; ideo illi termini mane et vespere dicuntur, ultra quos
virtus rei non extenditur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dies etiam est pars temporis, et lucis effectus.
Distinctio ergo primorum dierum non sumitur ex parte temporis, sed ex parte
lucis, secundum quod diversa per lucem declarantur, vel quantum ad cognitionem
angelicam, vel quantum ad influentiam lucis corporalis in diversa.

Torna all'inizio