Salimbene de Adam: Cronica

Pag 701


De abundantia et fertilitate civitatis Ravenne.
Nos vero non damnificamur in aliquo, quia tanta copia victualium
in Ravenna habetur, quod stultus esset qui maiorem inquireret.
Nam una magna scutella salis plena et culma pro uno parvo
denario in Ravenna habetur, et XII ova cocta et munda pro consimili
pretio in taberna habentur. Anátem silvestrem pinguissimam
pro IIII parvis denariis, quando volo, possum habere, cum tempus
affuerit; et aliquando vidi quod, si quis vellet deplumare decem
anátes, habebat medietatem».
De turre de Gubernula, ubi Mantuani a transeuntibus per Padum passagium
petunt, cogentes eos prius Mantuam navigare et postea ad Gubernulam
remeare.

Consimilem maledictionem faciunt Mantuani in turre de Gubernula,
que olim fuit comitisse Matildis sicut et civitas Mantuana.
Non enim accipiunt ibi passagium a navibus per Padum transeuntibus,
sed compellunt eas ad Mantuam per decem miliaria navigare;
et postquam ibi merces ostenderint exonerando navem et iterum
onerando et passagium exolvendo, cogunt eos per idem navigium
iterum ad Padum redire, quia nec aliunde possunt transire, nisi
redeant ad Gubernulam. Quocirca indignati Cremonenses fecerunt
Taleatam, de qua superius diximus loco suo, scilicet eo anno
quo facta fuit, que multum profuit Cremonensibus et damnificavit
Reginos destruendo agros et vineas et villas eorum. Ista
Taleata usque ad Primarium facit valles et multas villas destruxit
et submersit, et in quibus habebatur prius abundantia frumenti
et vini, ibi modo habetur copia piscium generum diversorum.
Quod imperator Constantinopolitanus, qui ibat ultra mare, venit Regium,
et eodem die fecit dominum Iacobinum de Rodilia militem in domo fratrum
Minorum, MCCLXX.

Anno Domini MCCLXX, indictione XIII, in mense Aprilis,
die Dominica Olivarum venit dominus imperator Constantinopolitanus

Torna all'inizio