Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 30


perpetuo durare possit. Quod vero dicebatur mercedem
tribuendam esse Regibus, et hunc honorem et gloriam.
Non est intelligendus textus Philosophi, quod reges
principaliter pro suo merito quaerere debeant gloriam, et
famam Hominum, quia modicus esset eorum gloriam, et
famam Hominum, quia modicus esset eorum fructus: sed
hoc pro tanto dictum est, qua decet reges, et principes
esse magnificos, et magnanimos. Magnanimi autem licet
non intendant principaliter honorem, sed bonum: honor
tamen eos consequitur, et decet eos acceptare honorem
sibi exhibitum, non habentibus Hominibus aliquid maius,
quod eis tribuant, ut dicitur 4. Ethic. non quod honor
fit condigna retributio eis, ut ibidem dicitur. Acceptare
ergo honorem tanquam retributionem condignam, potest
intelligi dupliciter, vel ratione ipsius honoris in se, vel ut
procedit ex affectione dantium. Honor autem in se, cum
non sit nisi quoddam signum, et quoddam testimonium
bonitatis, ut patet, non est condigna retributio in vita.
Attamen ut huiusmodi honor procedit ex affectione
dantium, habet ibi esse quaedam congrua remuneratio:
nam eo ipso, quod dantes non habent aliquid maius quod
retribuant, congruit principi hoc modo honorem exhibitum
acceptare. Propter quod (ut plane patet) in huiusmodi
retributione acceptatur affectio dantium, et non
proprie honor datus. Quod si tamen principes non acceptarent
hanc affectionem dantium, sed requirerent a gente
sibi commissa alia exteriora bona, utputa aurum, vel argentum,
vel divitias alias, Tyranni essent: nam ex hoc
efficerentur populi praedatores.
Quod non decet regiam maiestatem suam felicitatem
ponere in civili potentia.
Cap. X.

Vegetius in libro De re militari, super omnia commendare
videtur bellorum industriam. Hoc enim

Torna all'inizio