Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 114


… episcopo Leonardus de Benevento.
Fidelis servus et prudens sui domini quesita custodiens nec minus laboriosum
se exhibet in querendis, ut, talentis sibi creditis, et servatis, in tempore
totidem superofferens, ad gaudium domini mereatur admitti. Sic
fecit hic providus baiulus litterarum et nuntius, quem misistis, quia, cause
vestre primordiis, prout ordo iudiciorum patitur, ordinatis, quesivit ignotum
vobis fidelem, etsi non utilem, tamen continuum servitorem, qui, si
velut iuris ingnarus in prosecutione cause vestre non sufficeret, velut
gestor industrius venabitur consilia doctiorum.


… archidiacono Beneventano Leonardus de Benevento.
Satis indebite gustavistis in Sampnio de calice Babylonis, propter
quod Ille qui ventis imperat et fluctibus ut mitescant, de medio procelle
mortifere vos redemit et de profundo leti, probrosum inviantis exitium,
mestorum consolatio, liberavit adduxitque vos in pratum dulcedinis, pratum
quietis et gaudii, cui Dominus benedixit et preest sanctus pater Sabinensis
episcopus, parans illud lapsis ad placitum et pauperibus ad mandatum.
In quo, si recepti estis, ut dicitur, retro faciem non vertatis, sed ferventer
insistere rogat scribens ne, cum uxore Loht, noxius appetitus ad
reditum salis in statuam vos convertat.

Torna all'inizio