.
15. Plorant generaliter nunc omnes artiste,
Naturales medici, morales sophiste,
Et sacri theologi et omnes iuriste:
Conquerantur etiam omnes alchimiste. .
.
16. Nunc plangat Ambrosium sua Margarita,
Auctorum opuscula fleant infinita,
Libri fleant singuli et librorum scita
Ambrosii mortua pro lingua mellita. .
.
17. Sed nil iuvat plangere, ergo consolemur:
Istud scimus firmiter, quod nos moriemur,
Cunctis modis igitur Deo famulemur,
Ut in summa gloria simul gloriemur. .
.
18. Debemusque plurimis causis consolari:
Non potest Ambrosius plus recuperari;
Ita Deo placuit, debet conlaudari,
Et quod nobis expedit decet comparari. .
.
19. Dimittamus mortuos cum mortuis esse,
Vivi cum viventibus letemur expresse,
Faciamus attamen quod est plus necesse,
Omittendo quilibet quod potest obesse. .
.
20.Sotii karissimi, Modo audiatis,
Optimum consilium Nunc suscipiatis:
Magistro continue Gyrhardo credatis,
Illi sitis subditi, Illum timeatis. .