unde Judei invenientes illum Symonem. cogerunt eum. ut portaret crucem
usque ad locum Calvarie.
Item procedendo ultra ad jactum lapidis. sunt vestigia porte. qua exivit
Cristus civitatem ad montem Calvarie et. dum esset in porta illa. multe
mulieres sequebantur plorantes et conpatientes. quas Cristus respiciens
dixit: Filie Jherusalem. nolite flere super me. sed super vos ipsas flete. quod
venient dies. etc. ut habetur Luce. XXViij caº.
Descendendo de monte Syon ad duos jactus lapidis versus sepulcrum.
in contrata vel loco. ubi nunc habitant Judei. est domus Cayphe.
in qua dominus noster fuit ligatus. flagellatus. consputus et derisus. et
ibi sunt due magne columpne. una quadra. alia rotunda. que vocabantur
Columpne justitiae et veritatis.
Recedendo de monte Syon ultra ecclesiam Sancti Jacobi versus castrum
soldani in via. est locus. ubi Cristus fecit lutum ex sputo et linivit
oculos ceci. ut habetur Johannis Viiijº caº.
In muro antiquo civitatis versus Rama et Joppe. est locus ubi Joseph
ab Arimathia fuit positus et clausus in muro ab omni parte. et ibi permansit
XL annis sine cibo et potu usque ad tempora Titi et Vespasiani.
qui destruxerunt Jherusalem et liberaverunt Joseph. quod invenerunt
eum in muro vivum ab angelo conservatum.
Extra Portam piscium. que vadit versus Rama et Jaffa et Joppe. ad
jactus unius lapidis. est locus martirum. in quo sepulti fuerunt Xij
milia martyrum.
UItra locum martyrum. ad duos jactus baliste. est domus Nychodemi
et Gamalielis. qui fuerunt de discipulis Domini.
Ultra montem Syon. est alius mons versus meridiem. et est magna
vallis in medio. in qua est una ecclesia Cypriani et factum fuit
consilium. de quo dicitur in Evangelio: Collegerunt principes et pharisei
consilium. etc. Super illum montem ivit Judas et dixit: Quid vultis
michi dare? Et ego vobis eum tradam. et dederunt ei XXX argenteos: et
|