contumaciter nomen Dei? An ignoras, quod tales ictus frequenter
ferre sum solitus? Sane noscere debueras, quod infra modici temporis
intervallum de paterno et fraterno sumere pertuli diros ictus, nec constristatus
fui, sicut et ceteri, qui spem forte non habent, sed cum illis, qui
resurrectionem corporum credunt firmiter et constanter, lacrimas non tam
debitas, quam pias effudi. Numquid enim morem in auditu paterni funeris
immutassem? Nempe servassem morem et servo. Nam fudi lacrimas;
restrinxi singultus et consolatus sum; luxi et consolatus sum. Revera
fateor, quod adeo in materno nomine gloriabar, adeo in maternis benedictionibus
confidebam, quod, ipsa matre vivente, nec mortis imperium
pavescebam, nec maris aut terre pericula formidabam; deinceps vero benedictionis
materne deficiente suffragio, illic timore trepido, ubi timor non
est, ibique formido periculum, ubi periculum nullum adest. Quid igitur
faciam, ubi pericula imminebunt? Ad quem confugiam? Quis pro me
misero et vagabundo orabit? Quis mihi decetero benedicet? Pater meus,
frater meus, mater mea vermibus. Ubi est, ergo, nunc prestolatio mea?
Ipse est Dominus Deus meus, quem oro suppliciter, ut mihi clementer
gratiam largiatur, quod eadem urna, que parentum corpora contegit, tandem,
cum Sibi placuerit, corpusculum meum capiat atque tegat, ut simul
cum ipsis et fratre, in novissima tuba, in momento, in ictu oculi, in illa
die districti iudicii, me nostro restituat Creatori. Fine vero posito luctibus
et querelis, scire te volo, quod sororem predictam constituo in domo mea
loco matris ad regimen et custodiam intrinsecam dicte domus.
|
|