Domino Deo est, qui potestati resistit,
divinae potentiae contradicit. Revertentem
ergo ad gremium matris ecclesiae, benigne
recipias filium singularem, praesertim cum petat
instanter veniam absque culpa: alioquin
leo noster fortissimus, qui simulat hodie se dormire,
rugitu solo terribili trahet omnes a terrae
finibus tauros pingues, et plantando justitiam,
Ecclesiam diriget, evellens prorsus ac destruens
cornua superborum.
Cap. II.
Fridericus regibus et principibus mundi, ut
non obediant Papae et Cardinalibus, eo quod sunt
eleemosynis pauperum impinguati.
Illos felices describit antiquitas, quibus ex
alieno praestatur cautela periculo. Status
namque sequens formatur ex principio praecedentis,
et ut impressionem cera recipit
ex sigillo, sic humanae vitae formatur moralitas
ab exemplo. Hanc utinam felicitatem, nostra
serenitas praegustasset, ut cautelae solertiam,
quam vobis o Christiani reges et principes,
ex nostra maiestatis nimie laesione
relinquimus, nobis potius Christiani
reges et principes laesi reliquissent. Porro,
quia clerici censentur pauperum eleemosynis
impinguati, filios opprimunt: ipsique nostrorum
filii subditorum paterna conditionis obliti,
|
|