Quandiu ad hoc mandatum cantant, id est, dum pauperum pedes ac
manus lauantur, sedere possunt qui uolunt eo tamen modo, quo sedetur
in choro uno scilicet sedente inter duos stantes. Dum autem propinatur
potus, sedere possunt omnes quicunque uolunt, alter iuxta alterum non
obseruato illo standi uel sedendi ordine. Inter haec secretarius obseruare
debet congrua interualla, quibus tabulam ad Uesperas pulsare debeat,
semel uidelicet lotis pedibus et semel lotis manibus. Propinato omnibus
potu, reuersis singulis in loca sua prior ter percutiat tabulam. Tunc abbas
uel sacerdos mediocri uoce dicat capitulum Ostende nobis domine . Fratres
omnes flexis ad terram genibus respondeant Et salutare tuum da nobis .
Dehinc inclinati super genua sua tantum dicant Kyrieleison. Pater noster .
Abbas uel sacerdos dicat mediocri uoce Et ne nos. Suscepimus deus misericordiam
tuam in medio templi tui. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te ueniat. Dominus uobiscum.
Oremus. Adesto domine Iesu Christe, officio nostrae seruitutis et quia tu pedes
lauare dignatus es tuis discipulis, ne despicias opera manuum tuarum, quae nobis
retinenda mandasti; sed sicut his exteriora abluuntur inquinamenta corporum,
sic a te omnia nostra interiora lauentur peccata, quod ipse praestare digneris .
Ad cuius finem respondentes omnes Amen et inclinantes se ante et retro
uadant ad aecclesiam mediocri uoce canentes psalmum Miserere mei deus .
Interim secretarius et aliqui fratres secum percutiant tabulas gradatim
eoque modo atque ordine, quo signa pulsari solent in festiuis diebus.
<DE UESPERIS.> Dicto psalmo et fratribus in ordine suo in choro stantibus
statim puer incipiat antiphonam Calicem salutaris , ad cuius inchoationem
petitur uenia ab omnibus supra formas. Dicto psalmo Magnificat et
repetita antiphona sine finis melodia curuati supra formas dicant in
silentio Kyrieleison. Pater noster , preces Ego dixi domine , psalmum Miserere
mei deus , collecta Respice quaesumus domine . Si aliquis frater de foris ueniens
benedictionem petierit, omnibus horis accipiat ipso die quo uenerit his
tribus diebus.
|
|