sufficientibus fratribus ad diuinum officium cumulauit. Per-
fectis autem omnibus monasterii necessariis,
artissimam arduamque specum petiit, uolens ibi usque ad fi-
nem uitae morari. Sed fratrum precibus uictus uix optinuit,
ut in quadragesimali tempore, dum uiueret, in ipsa specu ui-
tam heremiticam duceret. Ibi quippe quadam die uitreum
calicem casu confractum suis orationibus restaurauit.
Cumque supernus remunerator militem suum ad perpe-
tuam requiem reuocare decerneret, sexto die ante suum obi-
tum fratribus notum fecit, et quia ad monasterium tam prop-
ter infirmitatem quam imbrium inundatione regredi non po-
terat, diuinorum sacramentorum perceptione munitus in Peru-
sino comitatu apud ecclesiam Beati Petri Apostoli, in uico
Carsico sitam, migrauit ad Dominum, anno Dominicae incar-
|
|