: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 26


quod tirannum crudelissimum civitatem ingredi minime permiserunt, ad regimen Brixie suum
civem, patrie amatorem, protinus elegerunt. Ecelino vero iam cum exercitu Montem Clarum
ingresso, persuaserunt redire Veronam, verbis et promissionibus eius ferocitatem animi ad
internicionem semper parati, sagaciter mitigantes.
Eodem anno Ecelinus, cui proprium est nunquam parcere nec etiam misereri, Bontraversum
suum socerum cum filiis suis cepit et in carcere gravissima fame cruciati peremit.
Si causa queritur captionis, breviter respondemus, quia omnibus, quos volebat tirannus occidere,
titulum proditionis generaliter opponebat. Circa hec tempora cum de inestimabili crudelitate
nequissimi Ecelini, ut yperbolice loquar, admiraretur celum, turbaretur terra, horreret
infernus, commoverentur reges et principes nationum, Alexander papa, precibus Marchionis
estensis et aliorum magnatum Marchie inclinatus, qui contra tam efficacissimum inimicum
auxilium implorabant, de consilio cardinalium officium legationis Lombardie et Marchie
nec non et Romaniole commisit archiepiscopo ravennati iniungens ei specialiter in mandatis,
ut ad reprimendam contumaciam perfidi Ecelini, qui a bone memorie papa Innocentio
ereticus fuerat condemnatus, deberet modis omnibus laborare. At episcopus contra hostem
Ecclesie invictum pariter et astutum onus legationis suscipiens, de clementia divina confisus,
instanter cepit cum amicis Ecclesie pertractare, qualiter insuperabilis tirannidis Ecelini posset
impetum cohibere. Sed multis hinc inde propositis in colloquiis civitatum, in fine omnibus
impossibile videbatur, quod aliquis posset tiranno ita potenti astuto et ditissimo resistere,
nisi divina gratia suffragante. Archiepiscopus itaque sciens, nihil esse impossibile apud
Deum, ad misericordiam Dei dirigens oculos intellectus, constanter cepit per se et per alios
crucem Domini predicare admonens omnes orationibus et gemitibus Domini clementiam exorare,
ut non diutius sustineret, quod Ecclesie sue perfidus hereticus insubtraret. Tunc multi,
quorum gratia divina perfuderat, signum vivifice crucis devotissime susceperunt, ed ad deprehensionem
tiranni animos attollentes, divinum auxilium orationibus obsecrationibus et gemitus
inenarrabilibus quotidie postulabant. Interea dum hec agerentur ex parte Legati humiliter et
devote, ex opposito superbissimus Ecelinus in arma furens ad delendum Mantuanos cepit cum
summa instantia exercitum preparare. Presentantur equi, mensurantur clipei, lorice et galee
producuntur. Augetur numerus militum, pedites et balistarii sollicite in campo martio requiruntur
sagitte lancee et gladii acuuntur et vexilla victricia renovantur; clamorque maximus

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio