Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 192


divinitatem aiunt esse divinam vitam, quomodo verum est quod dixit divinum
Verbum
in Evangelio secundum Iohannem: « Sicut Pater suscitat mortuos
et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat», et «Spiritus est vivificans
»?
Ostendit siquidem quod denominatio divinitatis in totam vadit divinitatem,
sicut hec denominatio “vita” seu “vivificat”. Pater enim, dicente
divino Verbo vivificat, et vita vivificat, et eadem vita Filius,
eadem etiam et Spiritus Sanctus vivificat. Tota ergo Trinitas totaque
divinitas eadem vita vivificat.
Sed quid est hec vita, qua tota divinitas mortuos vivificat, nisi
deitas seu dealitas, que in tota divinitate consistit et est tota divinitas?
In tota siquidem divinitate reperiri est dealitas, et tamen est ipsa tota
divinitas. Pater enim est dealitas, Filius et Spiritus Sanctus est dealitas,
quare tota divinitas est dealitas et una eademque dealitas. Et hec est vita
in tota divinitate, et tota est vita sancta divinitas. Hec vita suscitat mortuos
et hec suscitatos vivificat et suscitando vivificat et vivificando resuscitat.
Sed queritur: si hec vita mortuos vivificat, quid anima resuscitati
vivificat, cum ipsa anima sit vita vivificans? Numquit iste mortuus
suscitatus duas vitas in se recepit quibus vivificetur, unam suscitantem
et vivificantem, alteram tantum vivificantem? Aut forsan anima, qua
vivit iste resuscitatus, est ipsa vita qua est suscitatus? Sed si hec anima
dealitas est, esset enim Deus, quare hec anima ea <vita> non est, qua
suscitatus iste mortuus est? Stat igitur, nec solutum est, quod hic homo
suscitatus, puta “Lazarus”, vitas in sese duas habeas, unam qua possit
adhuc mori, alteram in qua possit numquam mori, et ita mortalis et
inmortalis existat. Ad quod dicendum quod omnis, qui suscitatur, duas
habet vitas, unam corporis, aliam spiritus; unam qua vivit corpus, alteram
qua vivificatur spiritus. Et illa qua vivit spiritus, dealitas est et
Deus est, et secundum illam mortalis homo in corpore est inmortalis in
spiritu. Non enim sine causa legitur «et factus est homo in animam
viventem». Vivit enim anima, id est vita hominis, divina vita que in
Evangelio clamat: «Ego sum via veritas et vita». Ergo vita vivit vita,
vita creata vivit vita increata. Cum igitur “vita” sive “vivificat” de
omni divinitate dicatur, sicut supra taxatum est, falluntur plane qui coniuncta
totius divinitatis in particularitatis divisione concludunt.
Quam predicationem coniunctam per alias divinas nominationes
ostendit, ut per hanc nominationem scilicet Dominus sive dominatio.

Torna all'inizio