Iulianus de Spira: Officium sancti Francisci

Pag 1116


IV. Doctus doctrice gratia,
Doctus experientia
Quae sunt perfectionis,
Haec fratres docet omnia
Tam factis quam frequentia
Melliflui sermonis.
V. Laudans laudare monuit,
Laus illi semper affuit,
Laus, inquam, Salvatoris,
Invitat aves, bestias
Et creaturas alias
Ad laudem Conditoris.
19 - Hymnus
Est Cardinalis Rainerii Capocii de Viterbio.
I. Plaude, turba paupercula,
Patre ditata paupere;
Laudis propina pocula,
Sacro depressa ubere.
II. Hic simplex, rectus, humilis,
Pacis cultor amabilis,
Lumen in vase fictili
Ardens, lucens in fragili.
III. Vili contectus tegmine,
Sancto calescens flamine,
Vicit algorem, caumata,
Christi dum gestat stigmata.
IV. Carnem mundumque conterens,
Hostes malignos proterens,
Auream victor meruit,
Aureolam dum docuit.

Torna all'inizio