Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 5

Tomus II


LIBER IV.
Cap. I.
Fridericus universis Praelatis et clericis regni Siciliae,
de morte regis Heinrici filii sui.
Misericordia pii patris, severi judicis
exuberante judicium, Heinrici primogeniti
filii nostri fatum lugere compellimur, lachrymarum ab intimis
educente natura diluvium
quod lachrymas offensae dolor, et justitiae
rigor intrinsecus obfirmabant. Mirabuntur forsitan
diri patres invictum publicis hostibus Caesarem,
dolore domestico potuisse convinci;
subjectus est tamen cujuslibet principis animus,
quantumvis rigidus naturae dominantis
Imperio. Quae cum vires suas exercet in quemlibet,
reges et Caeares non agnoscit. Fatemur
siquidem quod qui vivi regis superbia
flecti nequivimus, sumus ejusdem filii nostri
casu commoti. Sumus tamen eorum nec primi
nec ultimi, qui filiorum detrimenta transgredientium
pertulerunt et nihilominus post
eorum funera deplorarunt. Luxit namque David
triduo primogenitum Absolonem; et in

Torna all'inizio