Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 293

Tomus I


Cap. XXX.
Ezelino de captione cujusdam civitatis.
Gaudere te volumus, quod nostrae patrona
justitiae manus altissimi causam nostram
continuis promovet incrementis,
laetari te petimus, quod suspensas desiderii
nostri longi metas intentionis nostrae summa
jam attigit. Exultare te cupimus, quod
laborum nostrorum congeries, a nostrorum
fidelium non exempta sudoribus, quietis
jam nobis emolumenta promittit, dum civitas
N., quae a grege fidelium, velut perdita
ovis erraverat, et ex debilibus fragmentis
rebellium, resistentiae spiritum in regni nostri
corpore fluxibilem et ruinosa materiam nutriebat,
praeter oppressiones innumeras,
et varia genera impugnandi, quibus inclusorum
proterviam triumphantis exercitus nostri
depopulatio calcaverat, die decimo
praesentis mensis Octobris, sub omni devotionis
specie, qua poenitentium praestatur
humilitas, unanimi voce deditionis emissa,
nostrae misericordiae gratiam humiliter imploravit.
Et licet civitatis ejusdem incolas sic Magnificentiae
nostrae rigor arceret exterius, et exactrix
et importuna continue fames interius laboraret,

Torna all'inizio