<V. DE VERBO SECUNDUM PRISCIANUM>
Amo quae pars est? Verbum. Quare? Quia cum temporibus et persona
sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significat. Verbum
quid est? Pars orationis cum tempore et persona sine casu agendi
vel patiendi aut utriusque significativa.
Verbum unde dicitur? A verberando, eo quod ipsum proferendo
saepius aerem verberamus.
Quaestio. Cum ceterae partes verberatione aeris fiant, cur haec
sola pars hoc sibi prae ceteris nomen asciscit? Solutio. Ideo haec sola
pars hoc nomine nuncupatur, quia frequentius ea in omni oratione utimur,
ut est illud 'volo ire videre amicum' et in Proverbiis : Discurre festina
suscita amicum tuum .
De accidentibus
Verbo quot accidunt? Octo. Quae? Genus, tempus, modus, species,
figura, coniugatio, persona cum numero.
Quaestio. Cum non dixerit genus cum tempore et sic de reliquis,
cur postmodum subiungit 'persona cum numero'? Solutio. Quoniam
haec duo accidentia, videlicet persona et numerus, sic inter se concordant,
ut quodcumque verbum personam Qhabuerit, habeat et numerum,
et si persona caruerit, careat similiter et numero, quod de ceteris accidentibus
non evenit.
|
|