Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 390

Tomus I


populares, diversis flagitiis afficiens
subditos: nullam adversus eos aliam causam
habens, nisi quod pium esse sibi credit
et licitum quicquid libet. Ministeriales et
alios infeudatos, quos ab Imperio tenet tanto
graviori persequitur voluntate, quanto in
odium nostrum et Imperii afflictos inaniter
ab ipso percepimus, et quanto de ipsis
cogitur dubitare. Data igitur per eum
effreni licentia, luxui, et mente ipsius
in omnem viam malitiae turpiter inquinata,
deflorat virgines, et facit a suis complicibus
deflorari, matronas venerabiles
dehonestat, auferens filias patribus, et viris
mulieres per violentiam. Et utinam
his contentus, non excogitaret in patrum
animas, et virorum: in quorum necem diversas
species mortis exaggerat, quibus trucidet
miserabilius innocentes. Pro quorum
ineffabili malorum cumulo, mota fuit
saepe nostra praeeminentia dignitatis. Sed
nos paterni servitii memores, voluimus cum
levitate procedere, intendentes a via mala virum
impium revocare. Quapropter monuimus
eum, benigne rogavimus, ut ad
colloquium praeteritae Curiae, praeterita hyeme
indicta Augustae, veniret, ibi

Torna all'inizio