Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 313


societate confoederant, ut unatim hinc inde
prodeant ad duella, fiunt ... aeque Gallicorum,
et e converso quam plures Gallici foedus ineunt
cum Latinis. Inde est quod, duo tantum exeuntes
ad justram, alter alterum non cognoscit, nec
praemonitus est cum quo justrator accedat, nisi
forsan inter aliquos prius nutu regis fuerit ordinatus.
Sed rex jubet unum solum de superiori
parte Latinorum prodire galeatum in stadium, et
alium de inferiori parte Gallicorum munitum paribus
armaturis; proinde unus ex una, alter ex
altera parte, in capite bicipitis stadii simul una
hora prosiliunt, quorum est pro lege regula, ut
hastae, quae ibi dantur, statim ingredientibus ad
duellum longitudine sint aequales, munitae trifurcatis
in cuspide ferris, si ludos certaminis velint
milites gerere sine dolo; edicitur, quod et pro
lege servatur, ut quicumque cum lanceis equum
alterius laeserit, concertantis equi laesi aextimatum
teneatur ad pretium. Igitur, postquam stadium
justrare parati, accinti cum multa diligentia
sunt in equis, tuba tonante, ac multorum
crepitante clamore, habenis lentatis ad colla, relicta
propria statione, concurrunt lanceis mutuo
corpora perurgentes; quandoque capita galeata
promentibus invicem hastis incutiunt, et, excussa
plerumque casside, simul laedunt; aliquando vero
alter, sed nonnumquam neuter intactus, cursum
sine laesione consumit; pluries autem equorum
pectoribus se invicem obviantibus, sessoribus prostratis,
et laesis cursus violentia, equus periit
uterque; raro tamen altius equus surgit, redivivo
sessore non excusso de sella, sed firme et fortiter
cum equo se tenente et surgente; contingitque
quod, altero ab hasta non presso, alter alterius
ictu gravatus ingenti, sursum tendentibus
cruribus, et capite inferiora petente, probrose
nimis cadit ad terram. Tunc saucium palma victor
equum cadentis triumphaliter excipit, et postmodum
exigit armaturas iis hastiludiis, quae
plerumque discriminosa sunt et laetifera, nec milites
suos cogit armatorum studio et experientia
certaminis agitari. Ex praedictis autem justris
ubicumque peractis inter Gallicos dominus Raynaldus
Calvardus, panecterius regis, inter Latinos
vero dominus Raynaldus de Avello, et dominus
Thomas comes S. Severini et Marsici, nomen
habuere triumphi, famae obtinent principatum.

Torna all'inizio