Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 867


in theologia aliquid, si fides ferveat in sua assertione, statim impedimentum
diaboli recedit. Et est notandum quod sola fides formata est huiusmodi
argumentum. Fides enim informis non est ut granum sinapis, quia non fervet,
sed potius ut granum lactuce quod dormire facit. Fides autem, ut dictum
est, sic arguit omnia, et tamen quandoque dormitat et vix in actu potest
habere assertionem, sicut aliquis aliquando habet propositiones ex quibus
posset sillogizare, sed nescit illas ordinare. Ipsa tamen fides quantum in
se est potest arguere. Accidentia autem sive predicata, que appellantur
in alia facultate passiones, sunt bonum, malum, perditio, salvatio, passus,
resurrexit et alia que dicuntur de his que pertinent ad subiectum. Ergo
nesciunt theologiam qui non habent fidem formatam. Concedo de plano.
Sine experientia enim non habetur ars vel scientia, et omnis intellecta cognitio
ex preexistenti cognitione sensitiva fit. Sicut enim qui nunquam
gustavit mel, nunquam habet veridicam scientiam de sapore eius, et qui
nunquam vidit colores, nunquam habet scientiam eorum, quia pereunte
uno sensu perit et demonstratio, ita qui non est exercitatus in operibus
fidei formate, theologie agnitionem non habet, et tamen scit loqui de theologia.
Similiter et cecus natus scit loqui de coloribus, et tamen scientiam
eorum non habet.
***
De tertia questione videndum est, scilicet quomodo se habeat ad alias
facultates. Dicitur in Proverbiis 9, 1, quod Sapientia excidit sibi columnas
septem, id est septem artes liberales; sed non congrue dicuntur artes columpne
theologie: nam philosophi appellaverunt eam reginam omnium
scientiarum, et quidam exponunt hanc auctoritatem: « astitit regina a dextris
tuis circumdata varietate » , id est multitudine aliarum scientiarum. Item in
Levitico 7, 24, dicitur quod filii Israel habebant sibi pinguedinem morticini



215




220




225




230




235



Torna all'inizio