De personis pronominum 
Personae pronominum quot sunt? Tres. Quae? Prima, ut ego; secunda, 
ut tu; tertia, ut ille. 
Cur dixit tres, cum non sit amplius quam una, videlicet prima? 
Persona enim per se sonat. Si igitur persona ideo dicitur, quia per se 
sonat, non sunt dicendae nisi una, videlicet prima. Prima namque loquitur 
de tertia ad secundam nec alia sonat praeter primam. Omnis 
itaque persona, quae per se loquitur, prima est nec alia valet emittere 
vocem nisi prima. Nam si coeperit loqui secunda vel tertia, statim erit 
prima. Solutio. Ad quod respondendum, quod prima quidem proprie 
persona dicitur, ceterae vero translative ob collocutionem, quam habet 
cum eis. Aliter. Alio quoque modo potest dici, quoniam haec diffinitio 
propter vocem, non propter substantiam data est. 
Invenitur enim prisco tempore fuisse concessum istrionibus, ut 
quibuscumque vellent, in comoediis et tragoediis insultarent. Quod 
cum potentioribus quibusdam displicuisset, permissum est illis, ut larvis 
adhibitis ex corticibus arborum quorumcumque vellent personas 
repraesentarent, ut est Hecubae Chremetis et ceterorum. Ergo iuxta 
diffinitionem soni persona dicta est a concavitate larvarum, quoniam, 
quo maior erat concavitas, eo prolixior sonus reddebatur. Secundum 
vero substantiam persona est individua uniuscuiusque rei praesentatio. 
Prima igitur persona est, quae de se ipsa loquitur vel sola vel cum 
aliis, ut ego, nos; secunda <est>, ad quam prima loquitur; tertia est, 
de qua fit sermo inter primam et secundam. 
De casibus 
Casus item pronominum quot sunt? Sex, quem ad modum et nominum, 
per quos omnium generum nomina, pronomina, participia 
declinantur. 
Quaestio. Cur dixit sex casus habere pronomen, cum non omnia
  |  
  |