eas. Coruus autem eas a longe sequebatur, vt videret
finem de eis et quomodo euaderent et vtrum liberari valerent
a rethe, vt posset exinde et ipse pro se ingenia et argumenta
sumere, si sibi simile contingeret, et ea in animo suo diligenter
reseruare. Cunque tandem columbe peruenissent ad
cauernam muris, precepit ductrix vt omnes se simul deponerent
in terram. Que omnes ipsarum ductricis iussui obedierunt
et deposite sunt simul.
Inuenerunt autem murem qui iam preparauerat centum
cauernas pro temporibus necessitatum. Et vocauit eum columba
Sambat nomine. Qui statim respondit de cauerna:
Quis es tu? Et ait ei: Ego sum columba, socia tua. At ille
exiuit ad eam, et cum videret eam sub rethe cum aliis columbis,
mirabatur dicens ei: Soror mea dilecta, quid in hunc laqueum
te subiecit? Et respondens columba ait: Nescis
quoniam non est aliquid in mundo quod non sit a Deo propositum
et terminatum? Diuina vero predestinatio fuit que me
subiecit in hunc laqueum, et ipsa quidem mihi grana tritici
reuelauit et rethe occultauit, donec incidi in ipsum ego et
socie mee. Nec potest quis euadere ab eo quod est datum desuper,
et si sic, soror mea; aliquando enim obscuratur
sol et luna; et capiuntur pisces in aqua profunda, in qua tamen
non potest aliquis natare, et aues deponuntur ab aere,
quandocunque illud predestinatum fuerit sine dubio. Quod
coniungit pigrum suo placito, illud idem separat sollicitum
a suo proposito, et illud est etiam, mi soror dilecta,
quod me cum meis socijs in hunc laqueum subie cit.
Postea vero accessit mus et cepit rodere rethe a parte in
qua erat columba. Cui ait columba: Incipe ab aliis columbis
|
|