: Visio Philiberti (vel Fulberti)

Pag 298

par. XLIX-LVIII


XLIX Posquam sic ornata virtutibus tu fuisti,
Et tu mihi fatue pronam te dedisti
Meisque blandiciis minus restitisti,
Satis linquent omnia quod plus deliquisti,
L Addo, licet refferam corde cum amaro,
Quod iura mihi potens est argumento claro,
Exeunte Spiritu, quid acusatur Caro?
Monet se ne postea, vel cito vel raro?
LI Videtne vel loquitur? Hoc est ergo clarum:
Spiritus vivificat, Caro potest parum;
Si haberet Anima Deum suum charum,
Numquam Caro vinceret vires animarum.
LII Si Deum, dum vixeras, amasses perfecte
Et si causas pauperum iudicasses recte,
Nec parvorum hominum habuisses secte
Non me mundi vanitas decepisset nec te.
LIII Que vivendo splendide sericis amicta,
Ecce que de omnibus michi sunt relicta,
Putredo cum vermibus et hoc domus stricta
Quibus post delicias mundi sum amicta.
LIV Et scio pretereo quod sum resurectura
In die novissimo, tecumque passura
Penas mortis perpeti; heu, mors illa dura,
Mors interminabilis, fine caritura ! »
Anima ad Corpus.
LV Ad hec clamat Anima voce tam obscura:
«Eu, quod umquam fuerim in rerum natura!
Cur permisit Dominus quod sim creatura
Cum prestita fuerim esse peritura?
LVI O felix condictio pectorum brutorum!
Cadunt cum corporibus spiritus eorum,
Nec post mortem subeunt loco tormentorum;
Talis esset utinam finis impiorum! »
Corpus ad Animam.
LVII Corpus post hoc loquitur Anime tam tristi:
«Si tu apud inferos, Anima, fuisti,
Dic mihi, te deprecor, quid ibi vidisti?
Si qua spes miseris de dulcore Christi?
LVIII Quid ibi paratur nobilibus personis
Que prius, dum vixerant, sedebant in tronis,
Si sit eis aliqua spes redemptionis
Pro nummis atque prediis ceterisque donis? »

Torna all'inizio