Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 27


Eug(enius) episcopus seruuus seruorum Dei dilectis filiis B. archidiacono, P. preposito et omnibus Bononiensis episcopatus clericis tam maioribus quam minoribus salutem et apostolicam benedictionem. Pastoralis nos cura constringit, ecclesiis sacerdotis regimine uel munimine destitutis sollicita consideratione prospicere, ne proprio decedente pastore contrarium aliquid nostro pro neglectu, quod absit, ualeat inueniri. (uel: Quotiens ea concedere, que ortari) nos conuenit, postulamur, moras ad concedendum facere non debemus, ne differre bona desideria, que fouenda sunt, uideamur; uel: Ex iniuncto nobis a Deo apostulatus officio uolumus omnibus ecclesiis salubriter prouidere et iustis petentium uotis annuere clementer; uel: Propositi nostri nos sollicitudo uehementer astringit, ut in apostolice sedis regimine disponente Domino constituti pro omnium ecclesiarum statu ita debeamus esse solliciti, quatinus nulla in eis culpa neglectus appareat). Ideo, quamuis amaras uestre dilectionis litteras, quibus de morte Iohannis beate recordationis quondam episcopi uestri cognouimus, libenter minime suscepimus, uestris tamen iustis et idoneis postulationis effectum congruum parare uolumus. Quapropter per presentia uobis scripta mandamus, quatinus V feria proxime uentura electum uestrum cum uestrarum aliquibus personarum Uiterbi nostro conspectui presentetis, ubi siquidem sancti spiritus inuocata gratia eum uobis in patrem et uestrarum animarum episcopum consecrabimus.
XXX.
Epistola domini pape commendata.
Dilectis filiis B. archidiacono, P. preposito et uniuerso clero, consulibus et cuncto Bononiensi tam ciuitatis quam comitatus populo salutem et apostolicam benedictionem. Uenerabilem fratrem nostrum P., episcopum uestrum, ad nos uenientem (uel: Dilectum filium nostrum P. electum uestrum; ceteris non mutatis) debita benignitate suscepimus et inter fratres nostros prout decuit honorantes eum uobis in rectorem consecrauimus. Ipsum itaque cum nostrarum litterarum prosecutione ad patriam propriam remeantem,

Torna all'inizio