Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 594


His ita gestis - pro dolor! - dominus noster imperator
HEINRICUS deserens nostrę peregrinationis cęnum translatus
est ad galaxeum. Remansit puer rex cum matre augusta
et Romani rupto sacramento prevaricati sunt a via iusta. Nam
revolutis non multis diebus domnus Victor defungitur recensque
idolum a Romanis in ęcclesia Constantiniana constituitur.
Gotefredus dictus dux gaudens turbare causam
pueri regis accepta peccunia pepigit fedus cum eis. Prandellus
autem non inmemor suę factionis cum prenominatis
sarabaitis, qui erant socii suę simulationis, ingressus est
Senas, ubi cum Beatrice nescientibus Romanis erexit alterum
idolum falsum atque frivolum. Natus quippe de adulterio
non debuit assisci tanto talique mysterio. O patres
conscripti patris aeterni benedicti, decernite, consulite et
Prandellum in iudicium adducite. Probatur enim teste veritate
multorum criminum reus: primo, quia electio papę nullatenus
pertinet ad officium eius; deinde, quod sacramento firmavit,
non se facturum; faciens autem lapsus est in periurium.
Deinceps, quod male actum est; non fuit tamen cum Romanis
neque Romę, sed in urbe Sene, quasi in spelunca

Torna all'inizio