et duodecim pueris, quos ipse elegerat et iugo suo informauerat,
detulit ornamenta preciosa et solidos, precepitque militibus
suis, ut equis curam imponerent diligenter. 17. Veniente itaque
Alexandro Poloponese, occurrit ei Nicolaus rex, ut pugnam cum
eo committeret. Et appropinquans dixit ei: "Dic michi, quis es
tu?" Cui Alexander: "Ego sum Alexander, filius Macedonie."
Nicolaus ait: "Quem me esse speras?" Alexander
respondit: "Tu es rex Aridorum. Attamen non eleuetur cor tuum
in superbiam, quia regalem honorem tibi attribui. Solent enim
alta petere profundum, paruitas uero usque ad sydera subleuari."
Nicolaus respondit: "Optime dicis! Considera teipsum!" Alexander
respondit: "Recede a me, homo, quia nichil habes aduersus
me dicere, nec ego aduersus te aliquid decertare." Audiens hunc
sermonem Nicolaus rex iratus est ualde et ait illi: "Aspice te,
an loquor per salutem patris mei, si impetum spume in faciem
tuam eiciam, morieris." Hoc cum dixisset, expuit contra eum
et dixit: "Tolle, quod te decet habere, catule, erubesce!" Alexander
uero secundum naturam et doctrinam suam procedens ait
illi Nicolao: "Quia paruitatem meam contempsisti, iuro tibi per
paternam pietatem et per uterum matris mee, in quo fui a deo
conceptus, qui uidebis me in patria tua bella gerentem et regnum
tuum meo imperio subiugantem, aut meipsum tibi submittam."
Et constituerunt inter se diem pugnandi. Deinde discesserunt.
Reuersus est ad Phylippum Alexander et preposito exercitu
die statuta uenerunt ambo ad pugnam. Sonantes itaque tubas
bellicas ex utraque parte hostiliter sunt commoti et atrociter
pugnare ceperunt. Tandem obtinuit Alexander, caput autem
Nicolai gladio amputauit. Illo autem die uictoriam maximam est
adeptus Alexander subiugans sibi regnum Nicolai. Imposuerunt
siquidem millites et equo suo coronam, sicque ad patrem suum
cum signo uictorie remeauit. 18. Inuenit Phylippum in conuiuio
imperiali sedentem. Eiecerat enim Olimpiadem et sociauerat sibi
cuiusdam hominis filiam Cleopatram. Ingressus Alexander ad
nupcias taliter est affatus: "Pater! Prime mee uictorie palmam
recipe coronatam. Antequam matris mee nupcias celebrabo sociando
eam regi uxori, te nullatenus inuitabo, cum tu ipse nupcias
facias, ad quas nupcias nullo modo sum uocatus." Et audiens
quidam ex discumbentibus, Lisias nomine, ait regi: "Ex deo patra
filius, qui post mortem tuam regnare debet, tibi filius orietur."
Alexander iratus est ualde et facto impetu contra ipsum Lixiniam
percussit caput eius baculo, quem tenebat in manu, et illico expirauit.
Videns hec Phylippus dolore commotus surrexit et impetum
faciens in Alexandrum uoluit eum gladio percutere, sed statim
cecidit, et quanto magis uersus eum accedebat, tanto magis
cadebat in terram quasi corpore percussus. Dixit ei Alexander:
"Phylippe, qui Greciam subiugasti, quare non stat uigor in pedibus
tuis?" Et statim turbate sunt nupcie. Alexander itaque omnes
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|