Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 740


5. Praeterea, frequenter via impiorum prosperatur, ut Hierem. 12 dicitur, et Iob 21,
et e contrario iusti in afflictione sunt. Hoc autem non esset, si poena culpae
tantum redderetur. Ergo non omnis poena culpae alicui redditur.
SED CONTRA est quod Gregorius in oratione dicit: «Nulla
nocebit adversitas, si nulla Dominetur iniquitas». Sed omnis poena nocumentum
quoddam est. Ergo poena esse non potest nisi ubi Dominetur iniquitas.
Praeterea, Hieronymus dicit: «Quidquid patimur peccata nostra meruerunt».
Sed omnis poena passiva, est corruptio boni, ut supra dictum est. Ergo omnis
poena pro merito peccati redditur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nullus punitur nisi in eo quod aliquo privatur quod
sibi bonum est. Sciendum est autem, quod aliquid est bonum homini dupliciter:
vel secundum naturam propriam, inquantum scilicet homo est; vel secundum
naturam communem, inquantum est animal vel vivum, vel aliquid huiusmodi. Et
quia homo est id quod est inquantum rationalis et intellectum habens; ideo
bona ei, inquantum homo est, principalia sunt ea quae sunt secundum rationem
bona, ut virtutes, in quibus natura intellectiva perficitur, et ex privatione horum
bonorum nullus poenam habet, nisi propria culpa.
Sunt autem secundario modo bona rationis, quae ad opus virtutis organice et
instrumentaliter deserviunt, ut sanitas corporis et res exteriores. Huiusmodi
autem non sunt simpliciter bona rationis, sed secundum aliquam mensuram,
prout scilicet ad opus virtutis adiuvant; unde Philosophus dicit in 10 Ethic.,
quod superabundantia divitiarum, quae ad opus virtutis impedit, bona fortuna
dicenda non est, sed mala. Unde si aliquis privatur his bonis quantum ad id
quod non proficit ad opus virtutis, sed magis deficit, talium bonorum privatio
non est poena hominis inquantum est homo, sed quando privatur eis quibus
indiget ad opus virtutis; unde dicitur Proverb. 30, 8: «Divitias et paupertatem
ne dederis mihi». Unde nullus nisi pro culpa punitur in subtractione horum
bonorum inquantum virtuti necessaria sunt; unde Psalm. 36, 25: «Iunior fui,
etenim senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem».
Si autem consideretur homo secundum naturam communem, sic omnia bona
corporis, et etiam exteriora, sunt bona sibi; unde quaelibet privatio horum
bonorum quaedam poena est sibi. Non autem omnis talis poena inducitur pro
peccato proprio ipsius, sed tamen semper aliquod peccatum sequitur, ad minus
peccatum naturae: quia nisi humana natura per peccatum originale infecta
esset, nullam molestiam vel defectum homo in his pateretur.

Torna all'inizio