Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 552


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus omnia, idest creaturas irrationales, ex
caritate diligit, non sicut caritatem habens ad illa, sed sicut ordinans ea ad illa
ad quae ille caritatem habet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis nos non diligamus creaturas inanimatas
amore benevolentiae, quia eorum bonum non est a nobis; Deus tamen eas diligit
amore benevolentiae: quia per hoc quod eis bonum vult, sunt, et bonae sunt.
Tamen Deus quamvis non amet aliquid in concupiscendo sibi, amat tamen in
concupiscendo alteri, ut non fiat vis in verbo concupiscentiae, quae anxietatem,
non proprietatem desiderii importat.
Ad tertium dicendum, quod dilectio amicitiae est illa quae electionem causat;
et hanc non habet ad omnia.
Ad quartum dicendum, quod Deus omnibus creaturis irrationalibus vult bonum
eis proportionatum, et cuius sunt capaces; et ideo simpliciter loquendo potest
dici quod Deus eas diligat. Sed reprobis voluntate consequente, secundum
quam simpliciter dicitur aliquid velle, vult quidem bonum naturae, non autem
bonum cuius sunt capaces, scilicet gratiae et gloriae, nisi voluntate antecedente:
et ideo non est dicendum quod diligat Deus eos simpliciter, sed secundum
quid, scilicet inquantum sunt creaturae.
Ad quintum dicendum, quod non odit reprobos inquantum creaturae sunt, sed
inquantum mali sunt, quod ab ipso non est.
ARTICULUS 3
Utrum Deus ab aeterno dilexerit creaturas
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus ab aeterno non dilexerit creaturas. Dilectio enim non est
nisi boni. Sed creaturae non fuerunt bonae ab aeterno. Ergo non diligit eas ab
aeterno.
2. Praeterea, dilectio significat divinam essentiam, et connotat effectum in
creatura. Sed ea quae important effectum in creatura, dicuntur de Deo ex tempore,
sicut Dominus, et Salvator, et huiusmodi. Ergo et diligere creaturas non
dicitur de Deo nisi ex tempore.
3. Praeterea, dilectio unit amantem amato. Sed res non potuerunt coniungi vel
uniri Deo antequam essent. Ergo non poterant amari ab eo ab aeterno.
4. Praeterea, eorum quae similiter se habent, est una ratio amoris. Sed creaturae
antequam essent, in nullo distinguebantur. Ergo non erat in uno quare diligeretur
magis quam in alio; et ita ab aeterno non dilexit electos, nisi forte sicut alia.

Torna all'inizio