Andreas Strumensis: Passio Arialdi

148


missi sunt servi qui inde nos eiecerunt et in quandam quae ibi erat foveam
leniter humaverunt >> . Hoc ego, qui haec scripsi, dum audissem, sumpto
comite, illuc perrexi concite. Repertosque pastores utrumnam vera essent
quae audieram diligenter cauteque inquisivi, qui cuncta esse procul dubio
vera respondentes asseruerunt. Et ego: << Si vera sunt - inquam -, ubi ergo
est ille? >> . At illi: << Ecce - inquiunt - locus ubi nobis videntibus sero
est positus, mane vero revertentes locum quidem invenimus, de eo autem
nihil. Hoc tantum putamus, quod nocte eadem sursum delatus sit in arcem >> .
His auditis, velociter reversus, Herlembaldo viro prudenti quaeque,
ut audieram, per ordinem cuncta narravi. Qui festine, omnibus convocatis
civibus, iam in appetitu martyris, quem patefactum audierant, vehementer
inhiantibus, ex illis viros elegit atque ad sanctum requirendum corpus direxit.
Qui post biduum reversi, professi sunt hostes veritatis dixisse: << Mori
potius parati sumus, quam quod quaeritis reddere corpus >> . Hoc autem
ideo dicebant, quia idem dissipare temptarant. Nam nocte qua ad se illud
detulerant, cernentes eius integritatem et decorem, dixerunt ad invicem:
<< Si enim hic fuerit quaesitus et ab omni populo tam decorus inspectus,
semper quidem ipse erit in laude, nos vero in obbrobrio. Quapropter cutem
cum capillis de eius radamus capite, pellem vero corporis albescentem
ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscidamus utrosque et in furno denique
nimis candente illum aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum
fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam quaeratur >> . Verum,
licet haec diabolica machinamenta in eo cuncta complessent, in deteriorem
quam putarent ignominiam ceciderunt, quia non missum est ad videndum,
sed petendum. Nam, auditis nuntiis, tintinnabulis tubisque concisius sonantibus,
omnis civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus:
<< Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt reddere corpus, decet
ut ab eis per nos violenter auferatur. Sed, quia res quam prosequimur,

Torna all'inizio