SED CONTRA, proximi sunt diligendi ex caritate. Sed Angeli sunt nobis proximi,
ut dicitur in littera. Ergo sunt ex caritate diligendi.
Praeterea, amicitia facit amicos idem velle, et eiusdem amicos esse. Sed Deus
ex caritate diligit Angelos, sicut et nos. Ergo et nos debemus ex caritate
Angelos diligere.
Solutio
Respondeo dicendum, sicut dictum est, quod caritas non potest esse, sicut nec
amicitia, nisi inter eos qui eamdem vitam participant. Vita autem hominis et
Angeli est duplex. Una quae competit eis secundum naturam suam; et sic homines
et Angeli non communicant in eadem vita; sed homines ad invicem, et
Angeli ad invicem, quia convenit eis circa easdem operationes occupari. Alia
vita utriusque est per gratiam, secundum quam fiunt participes divinae vitae; et
in hac vita communicant et ad invicem, et cum Deo. Et ideo secundum hanc
vitam potest esse amicitia eorum ad invicem, et haec amicitia est caritas.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod vita humana dicitur dupliciter: vel quae est
secundum humanam naturam, et sic non communicant Angeli in vita humana;
vel quae est hominis secundum participationem divinae vitae, et sic communicant
in humana vita.
Ad secundum dicendum, quod nati sunt ad invicem conversari homines et
Angeli in patria, quando erimus aequales Angelis, ut dicitur Matth. 22: et sic in
hac vita aliquo modo cum Angelis conversamur, inquantum angelicam vitam in
terris ducimus.
Ad tertium dicendum, quod amicitia non requirit aequalitatem aequiparantiae,
sed aequalitatem proportionis, ut scilicet unus amicorum operetur ad alterum
secundum suam proportionem, ut dicitur in 8 Ethic.: tamen magna inaequalitas
amicitiam solvit, quando scilicet non communicant in eadem vita.
Ad quartum dicendum, quod cum Angelis magis communicamus quam cum brutis
quantum ad animam: sed cum brutis quantum ad corpus, et ad virtutes corporeas.
Homo autem, ut dicit Philosophus in 9 Ethic., magis est id quod est
ex parte animae quam ex parte corporis: quia unumquodque est id quod est
potissimum in ipso; et ideo, simpliciter loquendo, magis distamus a brutis quam
ab Angelis.
|
|