Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 109


hac re oportunius tibi tunc respondebo, cum fidem hanc auctore
deo diuinis auctoritatibus et manifestis rationibus ueram esse
monstrauero. Porro autem quod dicens: Erat autem burgundus
in sententia uulgi, Pascasii atque Lanfranci
, me etiam cum uulgo
deputas, certissimum habeto tu indubitanter credant amici
mei atque ecclesia Christi, quia si etiam deesset mihi auctoritas
atque ratio quibus fidem meam tueri possem, mallem tamen
cum uulgo esse rusticus et idiota catholicus quam tecum existere
curialis atque facetus hereticus. Sed si dominus deus te atque
me in audientia sancti concilii dignaretur coniungere, de pietate
eius confido quia mutares uerba, mutares sententiam. Ber.:
Quam sententiam superioribus suis uerbis ille ipse deiecit nec attendit .
Lanfr.: Dum insatiabili odio illum insequeris, te ipsum
turpiter infamare minime erubescis. Quisquis enim contraria
iurat necesse est in alterutro periurii crimen incurrat. Ergo cum
uerba ad iurandum tibi tradita inter se contraria esse astruas,
manifesta uoce periurum te esse impudenter proclamas. O infelix
homo! o miserrima anima! cur te credere iurabas, que tantopere
inter se dissidere intelligebas? Nonne prestabat si ueram
fidem te habere putabas, uitam honesta morte finire, quam periurium
facere, perfidiam iurare, fidem abiurare? Sed absit ut
scriptura sancti concilii aliqua inter se contrarietatis oppositione
dissideat si remoto calumniandi studio diligens lector ad intelligendum
curam impendat! Et hoc posterius patebit.

Torna all'inizio