Sum locutus contra me quicquid de me novi
et virus evomui, quod tam diu fovi.
Vetus vita displicet, mores placent novi.
Homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
Iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo, spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
Electe Colonie, parce penitenti
et da penitentiam culpam confitenti!
Feram quicquid iusseris animo libenti.
Parcit enim subditis leo, rex ferarum,
et est erga subditos immemor irarum.
Et vos idem facite, principes terrarum!
Quod caret dulcedine, nimis est amarum.
De captione et morte Henrici imperatoris filii, ad cuius funus frater Lucas
Apulus predicavit.
Porro millesimo supraposito, silicet anno Domini MCCXXXIII,
tempore pape Gregorii noni, in mense Maii, tempore Alleluie,
Fridericus imperator Romanorum cepit Henricum regem Alamannie,
filium suum rebellem sibi, eo quod contra voluntatem
suam Lombardis adheserat, quem diu in vinculis tenuit. Cumque
a castro Sancti Felicis duceretur ad aliud castrum, ut adbuc in
vinculis teneretur, affectus tedio et tristitia, precipitavit se ipsum
per quoddam precipitium et mortuus est. Congregati sunt igitur
principes et barones, milites et iudices, ut sepelirent eum, absente
imperatore. Cum quibus etiam affuit frater Luchas Apulus ex
Ordine fratrum Minorum, cuius est sermonum memoria, ut
secundum consuetudinem Apulie predicaret ad funus. Et ex libro
Geneseos XXII proposuit thema dicens: Arripuit Abraham
gladium, ut immolaret filium suum. Et dixerunt iudices et litterati
qui ibi erant: «Talia dicet hodie frater iste, quod imperator auferet
|
|