Domino episcopo Calvensi suus Nicolaus de Rocca.
Credo quod apud vos presbiteri B. de … devoti vestri devotio tanta
favoris adeptione convaleat, ut in assequtione voti sui, pro quo supplex ad
vos rogator accedit, sine mediationis alterius sufficiat interventu. Sed quia
solet interdum duorum congeminata precatio vires negotii prosecutioni
adicere et mereri celerius quod unius forte singularitas nequivisset, pro eo,
qui totus est meus, ego, qui totus sum vester, preces meas vobis affectuose
persolvo, ut, utrumque nostrum obligantes in altero, super collatione
decime, quam gratiose dudum a vobis preco devotus predicat sibi factam,
litteras, sigillo vestro munitas, testimoniales ad temporis futuri memoriam
sibi, meorum contemplatione precaminum, liberaliter concedatis.
|
|