4. Praeterea, omnis virtus moralis consistit in medio. Sed medium determinatur
secundum rationem rectam, ut dicitur 2 Ethic. Cum ergo per intellectuales
virtutes rectificetur, videtur quod ipsae intellectuales virtutes sint morales.
SED CONTRA est quod Philosophus morales contra intellectuales dividit.
Praeterea, diversorum perfectibilium diversae sunt perfectiones. Sed virtutes
intellectuales perficiunt rationale per essentiam, virtutes autem morales rationale
per participationem. Ergo dictae virtutes ad invicem distinguuntur.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod virtutes theologicae non debeant distingui ab utrisque.
Ad ea enim ad quae potentia est naturaliter determinata, non indiget aliquo
habitu superinducto. Sed cognitio Dei omnibus naturaliter est inserta, ut dicit
Damascenus; et similiter desiderium summi boni, ut dicit
Boetius 4 de consolat. Ergo non indigemus aliquibus virtutibus quae
Deum habeant pro obiecto, quod dicitur ad virtutes theologicas pertinere.
2. Praeterea, sicut nos ponimus fruitionem divinam finem omnium actuum
humanorum, ita philosophi posuerunt felicitatem. Sed ipsi non posuerunt aliquas
virtutes quae haberent felicitatem pro obiecto. Ergo nec nos indigemus
aliquibus virtutibus quae Deum habeant pro obiecto.
3. Praeterea, ad eumdem habitum pertinet cognoscere principia, et quae ex
principiis cognoscuntur. Sed finis est principium in operabilibus, ut dicit
Philosophus in 7 Ethic., et 2 Physic. Ergo virtutes theologicae
quae habent finem pro obiecto, non debent distingui a cardinalibus, quae dirigunt
nos in his quae sunt ad finem.
4. Praeterea, perfectiones perfectibilibus proportionantur. Sed in nobis non est
aliqua potentia perfectibilis per virtutem humanam nisi rationale per essentiam,
quod perficitur virtute intellectuali, et rationale per participationem,
quod perficitur virtute morali. Ergo nec potest esse aliud genus virtutum praeter
duo praedicta genera.
SED CONTRA est quod Apostolus, 1 Corinth., 13, ponit has virtutes, fidem, spem
et caritatem, quae nec sunt intellectuales nec morales, ut patet discurrendo per
singulas virtutes quae a sanctis et philosophis numerantur. Ergo oportet ponere
tertium genus virtutum quae theologicae dicuntur.
Praeterea, magis distat Deus a creaturis quam quaevis creaturae ab invicem.
Sed diversitas aliquarum creaturarum requirit diversitatem habituum. Ergo virtutes
quae habent Deum pro obiecto, ab aliis distinguuntur.
|
|