Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

638


proximo suo misero. Iuxta illud Ps. << Non est recordatus facere misericordiam
et persecutus est hominem inopem >> et cetera. Quarto est contra
naturam hominis quantum ad irascibilem, quia secundum hanc, proprium
est hominis esse animal mansuetum. Nam secundum philosophum in V
Topic. nichil enim potest esse naturalius homini quam esse humanum
sicut nichil potest esse naturalius igni quam esse igneum. Humanus autem
idem est quod ad hominem affectus pius et mansuetus, sicut econtra dicitur
inhumanus ille qui non afficitur ad homines, crudelis et durus. Set econtra
usurarius non est mansuetus, set iracundus contra illum cui mutuavit, ut
secundum pactionem usurariam sibi restituat. Iuxta illud Mt. XVIII
<< Invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens
suffocabat eum, dicens «redde quod debes». Et procidens conservus eius rogabat
eum dicens «patientiam habe in me et omnia reddam tibi». Ille autem noluit
set abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum >> . Set contra
quia usurarius cum mansuetudine quadam et dulcibus verbis facit pactum
usurarium. Et dicendum quod usurarius in quantum usurarius facit
hoc dolose ad modum vini. Iuxta illud Prov. XXIII << Ingreditur >> quidem
<< blande, set in novissimo mordebit ut coluber >> . Si autem aliud faciat,
hoc erit per accidens, ut dictum est supra.
C. XVI. Sequitur videre quomodo usura est contra naturam celestem.
Et primo quantum ad stellas fixas in genere acceptas. Et hoc dupliciter ad
presens. Primo quidem quantum ad stellarum fixarum apparentiam et existentiam.
Sunt enim maxime quia minor inter eas que videri possit est maior
quam tota terra secundum Alfagranum et tamen apparet minima. Set
econtra usurarius apparet maximus propter domos, propter poderia, propter
castra, propter vestimenta, propter familiam, propter amicitiam regum et
prelatorum et tamen, in veritate, minimus est, immo nichil. Iuxta illud Ps.
<< Ad nichilum deductus est in conspectu eius malignus >> et cetera. Et
ideo e contrario deceptio est in usurariis et stellis. Iuxta illud Galat.
<< Qui se existimat aliquid esse, cum nichil sit, ipse se seducit >> . Secundo est
contra naturam earum quantum ad earum cursum, quia secundum astrologos
complet cursum suum in triginta sex milibus annorum et non prius.
Set econtra usurarius cursum pactionis sue complet secundum assignationem
termini quem profigit, quem raro ultra annum extendit.
C. XVII. Secundo est contra naturam celestem quantum ad speciales
constellationes. Et primo quidem est contra naturam Arturi, quia Arturus
de natura sua numquam occidit; sunt enim septem stelle in axe que semper
vertuntur et numquam merguntur ut dicit Gregorius supra Job, quas
nos vocamus currum, quia vertitur in modum plaustri, ut dicit Ysidorus in
libro III Ethimolog. Unde et septemtrio dicitur ut dicunt quia boves arativi

Torna all'inizio